[159] EPISTOLA LIX.

IACOBUS ARMINIUS

IOANNI DRUSIO.

Clarissime Vir, quum hi discipuli mei declararent in animo sibi esse aliquantisper vestram scholam visere, vel tui potissimum audiendi caussa, & simul commendatitias ad te peterent. Ego illorum petitioni deesse nolui, probi enim sunt & honesti; ille paedagogus, discipulus iste miri ingenii & progressus supra aetatem, praesertim in Philosophicis. Velim itaque ut tua officia, quantum feret aequitas, ipsis deesse non patiaris. Intelligo acrius apud vos de voce IEHOVA & ELOHIM disceptari, & quidem nova nomina confingi dum Iehovistae & Elohistae appellantur nonnulli; non arbitror tibi ista placere, quare velim ut authoritate tua istis obviam eas. Satis enim dissentionum est in orbe Christiano. Sat multis conflictatur & affligitur contentionibus Ecclesia CHRISTI. Demus operam sopiendis iis & minuendis, quantum in nobis: Si quid scire arbitremur aliis ignotum justis rationibus adstructum proponamus publico judicandum, probandum, improbandum cum omni mansuetudine & lenitate. Ignosce liberiori scriptioni, quam ideo instituo, ut abs te intelligam, quid rei sit & unde caussa mali. De familia etiam tua nonnulla feruntur minus jucunda auditu, DOMINUS illam tibi integram & illaesam conservet. Sunt qui cum dolore & commiseratione de illi loquuntur, at quid illi acciderit mali non enuntiant aperte, unde mihi suspitio, quam abs te eximi velim, si quidem justa petere existimes. Non sum curiosus inquisitor rerum alienarum, at doleo quum ista audio ab iis, qui norunt, quantum inter nos sit amicitiae vinculum. Unde etiam arbitrari mihi licet, quorsum istae narrationes tendant, siquidem bono animo fiunt, nempe ut ego pro virili occurram, qua monendo, qua precando, ne per te gliscant dissidia inter illos, quos fas est esse quam conjunctissimos. Nisi animum tuum erga me nossem, & scirem perspectum tibi esse animi candorem mei tanta apud te libertate non uterer. Vale Vir Cl. cum bono DEO, cui te tuaque omnia commendo obnixissime: & me, quod facis, amate colentem unice. Lugduni Batav. II. Sept. MDCIV.